Sunday, February 13, 2011

De Brevitate Vitae (Gaudeamus igitur)

Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus
Gaudeamus igitur, Juvenes dum sumus
Post jucundam juventutem, Post molestam senectutem
Nos habebit humus, nos habebit humus

Ubi sunt qui ante nos
In mundo fuere?
Vadite ad superos
Transite in inferos
Hos si vis videre

Vita nostra brevis est
Brevi finietur
Venit mors velociter
Rapit nos atrociter
Nemini parcetur

Vivat academia! Vivat professores!
Vivat academia! Vivat professores!
Vivat membrum quod libet, Vivant membra quae libet
Semper sint in flore, semper sint in flore

Vivant omnes virgines
Faciles, foromosae
Vivant et mulieres
Tenerae, amabiles
Bonae, laboriosae

Vivant et res publica
et qui illam regit
Vivat nostra civitas
Maenactum caritas
Quae nos hic protegit

Pereat tristitia
Pereant osores
Perat diabolus
Quivis antiburschius
Atque irrisores

No comments: